monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.61 > sectio 1 > sectio 6 > sectio 21 > sectio 111 > sectio 81 > sectio 77 > sectio 13 > csg232.241 > sectio 30 > cb101.36v > Ieremias, 5 > uldLIP7.219 > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 53
Vel certe ita distinguendum, ut hoc quod dicitur, quae habitas Lachis, ad superiora referatur, et sit ordo ac sensus: Adducam haeredes tibi de Ecclesia, quae habitas Lachis, quia de haereditate Domini et tu eris, cum hauseris, et receperis quae mereris. Obsecro in capituli fine lectorem, ne necessitatem, voluntatem putet, et expositionem prolixam, verbositatem existimet, magisque miretur in locis tam asperis me aliquid invenire, quam quidquam eorum, quae dicenda sunt, non praetermittere.